- CETACEI
- CETACEIPisces, Bocharto dicuntur, qui quamvis Cete non sine, ad cetorum tamen magnitudinem prope accedunt, ut silurus, esox, attilus, carcharias canis, aliique, magnorum piscium nomine venientes, vide Ionae, c. 1. v. 17. In quibus, qui multo maximi sunt, lamia puta, et maliha et zygaena et thynnus, Ceris non raro ascribuntur. Quas quatuor species nominatim recenset Auctor, ut quae saepe leguntur Cetorum nomine appellari, proptet immensitatem, quamvis coetera sint vere pisces. De lamia, maltha et zygaena, res patet ex Oppiano, Halicutic. l. 1. Galeno, de Alim. Facult. l. 1. Aegineta, l. 1. c. 94. et Aeliano, Animal. l. 9. c. 49. e quorum ultimo Suidas, Κῆτος, inquit, θαλάςςιον θηρίον πολυειδές᾿ ἔςτι γὰρ λέων, ζύγαινα, πάρδαλις, φύςαλος, πρήςτις ἡ λεγομένη μάλθη. Sed thyrmum inprimis Cetis accenseri, colligitur ex his Archestrati, apud Athenaeum, l. 7.Θυν´ον ἁλιςκόμενον ςπουδῆ μέγαν, ὃν καλέουςινΟ῎ρκυνον, ἄλλοι δ᾿ αὖ κῆτος:nempe postquam in eximiam magnitudinem excrevit, ut testatur Sostratus, in l. περὶ ζώων vide plura hîc infra, Sed et mediae magnitudinis, inter cetaceos et ἰχθύδια, pisciculos, pisces magni quoque dicti occurrunt ut Ioannis, c. 21. v. 11. ubi centum quinquaginta tres magni pisces, uno iactu retis inclusi, non potuerunt esse cetacei. Pisciculi vero, Graecis ὀψάρια sunt, qui infra utrorumque magnitudinem subsidunt: de quibus omnibus vide apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. et 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.